Latin
EXPER. VI
Newton, Optice 107
Unproofread scanNot analysed yet
Ex primo Theoremate, data Refractione Radiorum unius cujusvis generis, inveniuntur Refractiones Radiorum omnium generum e quovis Medio in Aerem transeuntium. Exempli gratia: Si Refractiones cujusque generis Radiorum ex Aqua pluvia in Aerem transeuntium, quae sint, quaerantur: Subducatur communis Sinus Incidentiae e Vitro in Aerem, de Sinibus Refractionis; eorumque Excessus erunt 27, 273, 27; ,273, 271. 273, 273, 28. Pone jam Sinum Incidentiae Radiorum minime refrangibilium ex Aqua pluvia in Aerem transeuntium, esse ad Sinum Refractionis eorundem, ut 3 ad 4; Et supputa hoc modo; Ut 1, quae est differentia istorum Sinuum, ad 3, qui est Sinus Incidentiae: sic 27, qui est minimus Excessuum supra memoratorum, ad quartum numerum 81; Eritque jam iste numerus 81, communis Sinus Incidentiae ex Aqua pluvia in Aerem; Ad quem quidem Sinum si addas singulos supra memoratos Excessus, habebis tandem Sinus Refractionum Ex posteriori Theoremate invenitur Refractio e Medio uno in alterum, quando datae sunt Refractiones ex utroque eorum in quodvis tertium. Exempli gratia: Si Sinus Incidentiae cujusvis Radii e Vitro in Aerem, sit ad Sinum Refractionis suae, ut 20 ad 31; Sinus autem Incidentiae ejusdem Radii ex Aere in Aquam, sit ad Sinum Refractionis suae, ut 4 ad 3; Utique Sinus Incidentiae istius Radii e Vitro in Aquam, erit ad Sinum Refractionis suae, ut 20 ad 31 &4 ad 3 conjunctim, hoc est, ut Factum ex 20 &4 ad Factum ex 31 &3, sive ut 80 ad Atque si haec quidem Theoremata in Opticen recipiantur, amplissima jam Scientiam istam nova ratione fuse copioseque tractandi patebit materies: quippe cum non modo doceri jam possint ea, quae ad Visum amplius perficiendum pertineant; verum etiam mathematice definiri omne genus Colorum Phaenomena, quae ex Refractionibus oriri queant.