# Optice 108

Newton, Optice, EXPER. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/108

Etenim quo hoc fiat, nihil aliud requiritur, nisi ut inveniantur Radiorum Heterogeneorum separationes, eorumque variae mixturae inter se, & qua proportione eae singulae mixturae fiant. Hoc ipso ratiocinandi genere, ego omnia fere Phaenomena quae quidem in his Libris exposita sint, atque etiam alia quaedam in praesenti Materia minus necessaria memoratu, inveni. Ex successu autem, quem Ipse in his rebus experiundis nactus sum, spondere ausim, qui recte prius argumentatus fuerit, & deinde omnia bonis cum Vitris justaque cum circumspectione Experiundo tentaverit, eum spem suam non frustraturam. Verum id ante intelligat oportet; ex quibusvis Coloribus quavis Proportione commixtis, qui demum de novo orituri sint Colores.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
