Latin
ENUMERATIO
Newton, Optice 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si duae radices sunt aequales &tertia signi diversi Fig. 24. figura erit cruciformis. Nempe duae ex tribus Hyperbolis seinvicem decussabunt idque vel ad verticem trianguli ab Asymptotis comprehensi vel ad ejus basem. Quae duae species sunt decima octava &decima nona. Si duae radices sunt inaequales &ejusdem signi &tertia est signi diversi, duae habebuntur Hyperbolae in oppositis angulis duarum asymptotôn cum Conchoidali intermedia. Conchoidalis autem vel jacebit ad easdem partes asymptoti suae cum triangulo ab asymptotis constituto, vel ad partes contrarias: &hi duo casus constituunt speciem vigesimam &vigesimam primam. XVII. Hyperbola redundans quae habet tres diametros Hyperbolae duae constat ex tribus Hyperbolis in sinubus asymptotôn redundantes cum tribus Diametris. jacentibus, idque vel ad angulos trianguli ab asymptotis comprehensi vel ad ejus latera. Casus prior dat speciem vigesimam secundam, &posterior speciem vigesimam tertiam. XVIII. Si tres asymptoti in puncto communi se mutuo Hyperbolae novem redundantes decussant, vertuntur species quinta &sexta in vigecum Asymptotis simam quartam, septima &octava in vigesimam tribus ad commuquintam, &nona in vigesimam sextam ubi Anguinea ne punctum connon transit per concursum asymptoton, &in vigesi- vergentibus. mam septimam ubi transit per concursum illum, quo pig. 31. casu termini b ac d desunt, &concursus asympto-Fig. 32. tön est centrum figurae ab omnibus ejus partibus Fig. 33. oppoDdd oppositis aequaliter distans. Et hae quat uor species Diametrum non habent. Vertuntur etiam species decima quarta ac decima sexta in vigesimam octavam, decima quinta ac decima septima in vigesimam nonam, decima octava &decima nona in tricesimam, &vigesima cum vigesima prima in tricesimam primam. Et hae species unicam habent diametrum.