# Optice 116

Newton, Optice, PROP. V. THEOR. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/116

Effeci igitur ut Dentes singuli praeter Lentem ordine ferrentur: Cumque Motus eorum lentior esset, Colores antedicti ordine perpetuo super charta invicem succedere distincte videbantur: Verum cum Motus Pectinis adeo celer esset factus, ut propter nimiam Colorum praetereuntium velocitatem, ii distincte discerni & internosci haud potuerint: colores illi singuli in speciem penitus evanuerunt. Utique nihil amplius Coloris rubei, nihil flavi, nihil viridis, nihil caerulei, nihil purpurei apparebat; sed ex permixtione omnium, unus usquequaque sui consimilis oriebatur Color Albus. Jam quidem Luminis hujusce, quod ex Colorum omnium Permixtione Album hoc modo videbatur, nulla revera pars alba erat. Una pars rubea erat, alia flava, alia viridis, alia caerulea, alia purpurea; Atque hae quidem partes suum quaeque Colorem usque eo retinent, donec in Sensorium incidant. Siquando hae partes coloratae, sui Impressiones in Sensorio adeo lente faciant, ut singulae distincte percipi queant; utique Colorum singulorum sibi invicem ordine perpetuo succedentium distinctus excitatur Sensus: Sin autem hae Impressiones tanta celeritate se invicem consequantur, ut singulae distincte percipi non possint, utique ab universis unus communis omnium excitatur Sensus, qui neque est unius duntaxat Coloris, neque alterius cujusvis, sed ex aequo omnium; Isque est Sensus, qui vocatur, Albitudinis. Ex nimia ipsarum invicem succedendi celeritate, Impressiones singulorum Colorum in Sensorio confusae sunt inter se; & ex ista confusione, oritur permixtus unus omnium Sensus. Si Carbo candens saepius in circulum versetur summa celeritate, utique Circulus videbitur totus igneus: Cujus quidem rei causa haec est; quod Sensus, quem Carbo, dum est in diversis partibus istius circuli, excitat, manet usque in Sensorio impressus, donec Carbo sit eodem loci iterum reversus.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
