# Optice 118

Newton, Optice, PROP. V. THEOR. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/118

His ita dispositis: si jam ad Imaginem istam PT propius accedas, utique ea oblonga videbitur & colorata in loco S, similiter ac in loco PT: Verum si ab ea longius recedas, Colores in loco S contrahentur magis magisque in brevitatem, tandemque plane evanescent, Imagine ad S in figuram rotundam plane atque albam coacta: Quod si adhuc longius recedas, colores iterum quidem se explicabunt, sed contrario, ac prius, ordine. Jam quidem Imago illa, quae est ad S, hoc in Casu alba tum videtur, quum Radii diversorum generum, qui a diversis partibus Imaginis PT ad Prisma a be convergunt, in hoc posteriori Prismate ita refringuntur inaequaliter, ut in transitu suo ab isto Prismate ad Oculum, divergant deinceps ab uno eodemque puncto Imaginis S, adeoque postea in unum idemque punctum in fundo oculi incidant, ibique inter se commisceantur. Ad haec, si Pecten insuper adhibeatur, cujus Dentibus Colores in Imagine PT per vices intercipiantur; utique Imago quae videtur in S, Colores varios ordine, dum Pecten lente movetur in transversum Imagini PT, perpetuo induet. At cum, accelerato Pectinis Motu, Colores ocyus adeo sibi invicem succedant, ut distincte cerni singuli haud queant; tum Imago S, confuso & in unum commixto colorum omnium Sensu, alba apparebit. bi mum bous up equa

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
