# Optice 119

Newton, Optice, EXPER. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/119

EXPER. XII. ti inuiana houp ttilug Cum Solis Lumen per Prisma satis amplum AB C Fig. 9. transmissum, incideret deinceps in Pectinem X Y proxime post Prisma istud collocatum; Luminis id, quod per Dentium transiret intervalla, ut exciperetur demum Charta alba DE effeci. Dentium Latitudines pares similesque erant, ac ipsorum intervalla; Dentesque septeni, una cum suis intervallis, Uncias singulas spatio complectebantur. His ita dispositis; si jam Charta intervallo circiter duarum triumve Unciarum a Pectine distaret; fiebat continuo, ut Lumen per intervalla Dentium transmissum, totidem fascias Colorum kl, mn, op, qr, &c, parallelas inter se atque contiguas, nec quicquam Alboris sibi admixtum habentes, super Charta depictas exhiberet. Atque hae quidem Colorum fasciae, siquando Pecten ultro citroque in transversum identidem moveretur, ascendere vicissim atque descendere super Charta videbantur: Si autem Pectinis Motus porro adeo celer esset factus, ut Colores singuli distincte cerni amplius atque internosci haud potuerint; utique confuso inter se atque in unum permixto Colorum omnium Sensu, Charta tota iptiiu. alba apparebat. Finge jam Pectinis Motum sisti, Chartamque a Prismate longius remotam esse: Jamque futurum erit, ut Fasciae Colorum ante dictae, sese extendant continuo atque dilatent, & sibi invicem magis magisque intermisceantur; eaque Colorum permixtione inter se, dilutiores perpetuo fiant; tandemque, cum Charta & Pecten circiter Pedis unius intervallo, aut paulo plus eo, inter se distent, (puta in loco 2 D 2 E,) Colores universi inter se penitus commixti in Albitudinem plane abeant.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
