Latin
EXPER. XII
Newton, Optice 120
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum factum sit; admoto deinceps quovis obstaculo, intercipiatur id omne Lumen, quod per unum aliquod Dentium intervallum transmittebatur; adeo ut Colorum fascia ea, quae inde orta erat, jam sublata sit: Jamque videbis Lumen reliquarum fasciarum se in fasciae sublatae locum extendere, ibique Coloribus se induere. Quod si Fascia ea intercepta ut iterum deinde in Chartam, sicuti prius, incidat permittas; utique Colores ipsius, jam in reliquarum fasciarum colores incidentes, eisque se denuo admiscentes, efficient ut Albitudo iterum exhibeatur. Denique, Charta 2 D2E jam ad Radios sibi incidentes valde inclinata sit; adeo ut Radiorum maxime Refrangibiles copiosius quam caeteri Reflectantur: Jamque Chartae Albor, propter Radios hosce nimia portione Lumini Reflexo admixtos, immutabit se in Colorem caeruleum &violaceum. Sin autem Charta e contrario eam jam in partem inclinetur, qua fiat ut Radiorum minus Refrangibiles copiosius quam caeteri Reflectantur; utique Chartae albor jam propter istos radios nimia portione Lumini Reflexo admixtos, convertetur in colorem flavum &rubeum. Ex quo apparet, Radios diversos in eo albo Lumine inter se commixtos, suam tamen quemque retinere Colorificam Qualitatem; qua Radii unius cujusvis generis, ubicunque reliquis copiosiores adsint, utique praevalendo inter caeteros atque dominando, suus ut Color ibi exhibeatur efficiunt. Qua quidem eadem Argumentandi Ratione, ad tertium Experimentum hujus Partis applicata, concludi poterit, Colorem illum Album, qui est Luminis omnis Refracti jam primum emergentis Color, aeque ac fuerat Incidentis; utique ex variis Coloribus Compositum esse. EX PER. XIII. In Experimento jam dicto, Pectinis Dentium intervalla, totidem Prismatum partes explent; Quippe singula intervalla Prismatibus singulis respondentia, Phaenomenon simile exhibent, ac totidem Prismata fecissent.