Latin
EXPER. XII
Newton, Optice 122
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quo hoc Experimentum ex sententia succedat, nihil amplius requiritur, quam ut Radii omnium generum uniformiter commixti sint super Charta in loco PT. Si Radii maxime Refrangibiles a superiori Prismate provenientes, occupent id omne spatium, quod est ab M ad P; debebunt Radii ejusdem generis. ab inferiori Prismate provenientes, occupare reliquum omne spatium quod interjacet inter P &N. Si Radii minime Refrangibiles a superiori Prismate provenientes, occupent Spatium MT; debebunt Radii ejusdem generis, ab altero Prismate provenientes, occupare reliquum omne spatium quod est a T ad N. Si Radii unius generis eorum, qui sint mediis Refrangibilitatis gradibus, a superiori Prismate provenientes, diffusi sint per spatium MQ; eorumque aliud genus, per spatium MR; aliudque adhuc genus, per spatium MS: utique Radii eorundem generum, ab inferiori Prismate provenientes, debebunt occupare spatia reliqua QN, RN, SN, singuli singula: Quodque de his dictum est, id de reliquis omnibus Radiorum generibus dictum intelligi oportet. Etenim hoc pacto Radii cujusque generis, dispersi erunt per totum spatium MN aequaliter atque uniformiter; adeoque usquequaque aequa portione commixti, unum eundemque omni in parte Colorem exhibere debebunt. Quare, cum in exterioribus partibus MP &TN, ex hac Radiorum omnium mixtura color compositus sit Albus; efficitur utique, ut in interiori quoque spatio PT, Colorem Album similiter generari oporteat. Haec est ratio Compositionis ejusce, qua Albitudo in hoc Experimento producta est: Et quacunque mihi alia unquam ratione similis erat facta Compositio, semper inde nata est Albitudo.