# Optice 132

Newton, Optice, PROP. VII. THEOR. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/132

hujus Partis) esse utique permixtionem Colorum illorum Omnium, quos radii singuli habuissent separatim: Radios nimirum in ista Mixtura non amittere aut immutare suas singulorum Qualitates Colorificas, sed variis suis actionibus in Sensorio permixtis universis, excitare Sensum Coloris cujusdam inter Colores ipsorum singulos medii; qui color utique est Albitudo: Est enim Albitudo color inter omnes medius; quippe quae ad omnes indifferenter se habeat, & aequa facilitate singulis infici queat: Utique Pulvis rubeus cum caeruleo parva portione commixtus, aut caeruleus cum rubeo, non continuo Colorem suum amittit; at Pulvis Albus cum quovis Colore commixtus, inficitur continuo ab isto Colore; & eadem facilitate ab alio quocunque Colore infici potest. Ad haec Probavimus, ut Solis Lumen ex omne genus Radiis Compositum esse, ita Alborem Ipsius compositum esse ex Coloribus radiorum omnium generum; quippe isti radii, cum ab initio suas singuli Colorificas Qualitates aeque ac Refrangibilitates habuerint, tum eas retineant scilicet perpetuo immutabiles, non obstantibus Refractionibus aut Reflexionibus quibuscunque: Quandocunque autem ullum genus Solis Radiorum, ullo pacto ut Reflexione in Experimentis nono & decimo primae Partis, aut Refractione ut in omnibus Refractionibus fit,) a reliquis separatum sit; tum eos Coloribus videri propriis & suis. Haec, inquam, omnia ante Probavimus: Haecque omnia simul sumpta id efficiunt, ut Propositio, quam jam ponimus, satis sit comprobata. Si enim Solis Lumen compositum est ex Radiis diversorum generum, qui suos singuli congenitos Refrangibilitatis gradus Qualitatesque Colorificas habent, & non obstantibus Refractionibus aut Reflexionibus, Separationibus aut Permixtionibus quibuscunque, suas istas tamen singuli congenitas proprietates perpetuo sine ulla immutatione easdem retinent: utique efficitur necessario, ut Colores Omnes, qui sunt in rerum Universitate, tales sint, quales semper oriri debeant ex congenitis Qualitatibus Colorificis Radiorum illorum, ex quibus Lumina, per quae Colores isti sub aspectum veniant, composita sint.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
