# Optice 136

Newton, Optice, PROP. VII. THEOR. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/136

coc Hi sunt Colores ex utraque parte Albi, quum Charta inter Prisma & punctum X, ubi Colores coeunt & albus interpositus evanescit, collocata sit. Nam si Charta longius adhuc a Prismate distet; utique radiorum maxime minimeque refrangibiles jam in medio Lumine deerunt, & radii reliqui eodem loci inter se permixti colorem viridem saturiorem quam antea conficient: Similiter flavus & caeruleus minus jam compositi, quam antea, erunt facti; & consequenter magis saturi. Atque haec quoque conveniunt cum Experientia. Quod siquis Album aliquod Corpus Nigrore vel Tenebris circundatum per Prisma inspiciat; utique colorum, quibus id corpus fimbriatum videbitur, ratio eadem erit fere, ac jam diximus; quomodo rem paulo attentius consideranti facile apparebit. E contrario, si aliquod Nigrum corpus circundatum sit Albo; jam Colores, qui id per Prisma inspicienti se exhibebunt, attribuendi erunt Lumini corporis albi, se in Nigri partes diffundenti; Quamobrem & contrario ordine dispositi apparent, ac cum Album corpus circundatum sit Nigro.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
