Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 140
Unproofread scanNot analysed yet
Unde hodie convenit inter Omnes, Arcum istum Refractione Luminis Solaris in guttulis pluviae cadentis effici. Intellexerunt hoc etiam Antiquorum nonnulli: Inter recentiores autem plenius id Invenit uberiusque explicavit celeberrimus Antonius de Dominis Archiepiscopus Spalatensis, in Libro suo De Radiis Visus &Lucis, quem ante annos amplius viginti scriptum, in lucem tandem edidit Amicus suus Bartolus, Venetus Anno 1611. In eo enim Libro ostendit Vir celeberrimus, quemadmodum Arcus Interior, binis Refractioni bus Radiorum Solis, singulisque Reflexionibus inter binas istas Refractiones intervenientibus, in rotundis pluviae guttis effingatur: exterior autem Arcus, binis Refractinibus, binisque itidem Reflexionibus interjectis, in similibus aquae guttis efficiatur. Suamque Is explicandi rationem Experimentis comprobavit, in Phiala aquae plena. &Globis vitreis aquae plenis, in Sole collocatis; quo duorum Arcuum istorum Colores, in illis se exhiberent contemplandos. Porro, eandem Explicandi rationem persecutus est Cartesius in Meteoris suis; eamque quae est de Arcu exteriori, insuper emendavit. Verum cum hi Scriptores veram Colorum originem non intelligerent necesse erit hanc materiam paulo adhuc ulterius prosequi. Ut clarius igitur intelligamus, quemadmodum Arcus caelestis efficiatur; esto globus BNFG, Centro C &Semidiametro CN descriptus, pluviae utique gutta, vel aliud quodvis corpus perlucidum globosum: Sit porro A N unus ex Radiis Solis, incidens in globum istum ad N, indeque refractus ad F; ubi vel exeat e globo refractus ad V, vel reflectatur ad G; ibique iterum vel exeat refractus ad R, vel reflectatur ad H; ubi tandem exeat refractus ad S, radiumque incidentem secet in transversum in Y: Produc jam AN &RG, donec coeant in X; &super AX &NF, demitte perpendiculares CD &CE; &produc CD, donec incidat in Circumferentiam ad L: Denique, parallelam Radio incidenti AN duc diametrum BQ; sitque Sinus Incidentiae ex Aere in Aquam, ad Sinum Refractionis, ut I ad R.