# Optice 15-3

Newton, Optice, BEOTVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/15-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/15-3

scribe ipsorum A, B, C, &c. valores inventos & prodibit series proposita. Q. E. D. Et notandum est quod Ordinata omnis duobus modis in seriem resolvitur. Nam index1 vel affirmitivus esse potest vel negativus. Proponatur OrdiHaec vel sic scribi potest nata meu. . †. meI, vel sicax –I xm—l–k––. In casu priore est a — 3k. b=0. posteriore est a — —l. b–o. c—3k. e= m. f––l. 5– – 11. 1–– 1. v– – Tentandus est, casus uterque. Et si serierum alterutra ob terminos tandem deficientes abrumpitur ac terminatur, habebitur area Curvae in terminis finitis. Sic in exempli hujus priore casu scribendo in serie valores ipsorum a, b, cye, f, 8) h, 4, 9, v, 5, t, v, termini omnes post primum evanescunt in infinitum & area Curvae prodit Et haec area ob signum negativum adjacet abscissae ultra ordinatam productae. Nam area omnis affirmativa adjacet tam abscissae quam ordinatae, negativa vero cadit ad contrarias partes ordinatae & adjacet abscissae productae, manente scilicet signo Ordinatae. Hoc modo series alterutra & nonnunquam utraque semper terminatur & finita evadit si Curva geometrice quadrari potest. At si Curva talem quadraturam non admittit, series utraque continuabitur in infinitum, & earum altera converget & aream dabit approximando, praeterquam ubi r (propter aream infinitam) vel nihil est vel numerus integer & negativus, vel ubi 1/ aequalis est unitati. Si 2 minor est unitate, converget series in qua index, affirmativus est: sin; unitate major est, converget series altera.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
