Latin
153
Newton, Optice 153
Unproofread scanNot analysed yet
Jam si duo Liquores, coloribus largis saturatisque, puta rubeo &caeruleo, ea quantitate in crassitudinem, qua Colores ipsorum justam saturitatem habeant, in spiciantur; quamvis uterque eorum satis translucidus sit seorsum, tamen ambo non erunt conjunctim translucidi. Si enim per unum horum Liquorum radii rubei soli transmittantur, &caerulei soli per alterum; utique per utrumque transmitti poterunt plane nulli. Hoc Casu &fortuito expertus est D. Hookius in Cuneis vitreis, liquoribus rubeo &caeruleo plenis; magnamque ei admirationem movit improvisus &inopinatus rei eventus: cujus quippe causa tum prorsus incognita esset; Quo equidem magis Experimento Ejus fidem habeo, quamvis Ipse id non iteraverim: Verum quicunque hujus rei experimentum iterum capere velit; ei diligentissime illud in primis erit agendum, ut Liquores sint Coloribus bonis admodum &saturatis. Existimandum est autem, dum Corpora fiunt colorata, Reflectendo aut Transmittendo hoc vel illud genus Radiorum copiosius quam caeteros; utique intercipere ea &restinguere intra se Radios illos quos neque Reflectunt neque Transmittunt. Etenim si Aurum in bracteas tenuissimas ductum, collocetur inter Oculum &Lucem; lux per id caerulea videbitur, vel viridis: Quare Aurum solidum intromittit in se radios caeruleos; eosque ultro citroque reflexos aliquandiu intra se, intercipit tandem atque restinguit penitus; dum radios flavos reflectit extra, ipsumque adeo videtur flavum.