# Optice 156

Newton, Optice, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/156

At enim Quando demum Prismata & Lens apte sint inter se disposita, ita intelliges, si observabis utrum Radius XY, qui e secundo Prismate egreditur, sit ad usque extrema sui latera perfecte planeque albus, &, interjectis quibuscunque a Prismate intervallis, perfecte & ex omni parte albus, haud secus ac directus Solis radius, permaneat necne. Etenim usque eo, donec is ita se habeat, mutanda erit perpetuo & corrigenda Prismatum Lentisque dispositio inter se. Quum autem haec omnia apte disposita compereris; si tum deinceps ope Trabis longioris, qualis in Schemate depicta est, vel Tubi, vel alius cujusvis Instrumenti in id comparati, Prismata & Lens eo in Situ fixa retineantur: poteris exinde in hoc Composito Luminis Radio XY earundem omnium rerum Experimenta capere, quarum hactenus fecimus in directo Solis Lumine. Nam hic Compositus Radius eandem habet Speciem, easdemque Omnes omnino proprietates, quantum ego quidem Observare potuerim; ac directus Solis Luminis Radius. Porro autem, inter Experimenta in hoc Radio agenda, poteris, intercipiendo quoties libuerit quemvis Colorum p, q, v, 5, t ad Lentem, videre manifesto quemadmodum Colores in hujusmodi Experimentis generati, non sint alii, sed iidem plane, qui erant radiorum ad Lentem, jam ante quam ii ad hunc Radium constituendum convenirent: Et consequenter Colores istos non oriri ex novis Luminis Modificationibus, Refractione scilicet & Reflexione ei impressis; sed ex variis duntaxat separationibus ac mixturis radiorum ibnuo diorum, congenitas utique Qualitates suas Colorificas habentium.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
