Latin
PROPOSITIONES
Newton, Optice 16
Unproofread scanNot analysed yet
Ultra Prisma, paries cubiculi subter fenestram panno nigro obtectus erat, atque ipse insuper pannus tenebris undique circumseptus; nequid Luminis inde reflecteretur, quod prope chartae extremitates ad oculum transiens, sese Lumini a charta reflexo immisceret, eoque pacto experimentum interturbaret. His ita dispositis; quae observabam, hujusmodi erant. Si Angulus Refringens Prismatis sursum convertatur, ita ut charta refractione altius attolli videatur; dimidia ejus pars illa, quae erit colore caeruleo infecta, altius videbitur refringendo attolli, quam illa quae erit rubea. E contrario autem, si Prismatis Angulus Refringens deorsum convertatur, ita ut Charta refringendo deorsum ferri videatur; tum caerulea ejus pars aliquanto inferius demitti videbitur, quam rubea. Quamobrem in utroque horum Casuum, id Luminis, quod a caerulea chartae parte per Prisma ad oculum fluit, majorem in eisdem Circumstantiis Refractionem patitur, quam id quod fluit a parte rubea; &consequenter, magis refrangibile est. Illustratio. In Schemate undecimo, MN exhibet Fenestram; &D E Chartam, lateribus DJ &HE inter se parallelis definitam, &linea transversa F G dispertitam in binas partes aequales, quarum altera DG colore caeruleo saturo, altera FE colore rubeo, saturo infecta sit. BA Ccab repraesentat Prisma, cujus Facies refringentes AB ba &AC ca interjunguntur in commissura refringentis Anguli A a. Haec angulata acies A a sursum spectans, parallela est &Horizonti &simul extremitatibus chartae inter se parallelis DJ &HE. Porro de est chartae Imago refractione ea, quae fit sursum versus, ita repraesentata, ut pars caerulea DG altius sublata sit ad dg, quam pars rubea FE ad fe; ac proinde majorem passa sit Refractionem. Quod si Acies refringentis Anguli deorsum conversa sit; jam chartae imago deorsum refringetur, puta ad 9e; &pars caerulea refringendo inferius demittetur ad 47, quam pars rubea ad pe. Exper. 2.