Latin
ENUMERATIO
Newton, Optice 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam aequatio ad figuras de quibus agimus, nempe xγy—ey=exd, dat eaψeεψ4ἀκψεσεx, quae generatur applicando contentum sub Ordinata sectionis Conicae V& recta datam, ad curvarum Abscissam communem x. Unde liquet quod figura genita Hyperbolismus erit Hyperbolae, Ellipseos vel Parabolae, perinde ut terminus ex affirmativus est vel negativus vel nullus. Hyperbolismus Hyperbolae tres habet asymptotos quarum una est Ordinata prima &principalis A d, alterae duae sunt parallelae Abscissae AB ab eadem hinc inde aequaliter distant. In Ordinata principali Ad cape Ad, As hinc inde aequales quantitati Ve &per puncta d ac δ age dg, 5y Asymptotos Abscissae AB parallelas. Ubi terminus ey non deest figura nullam habet diametrum. In hoc casu si aequationis hujus exxedxqteezo radices duae AP, Ap sunt reales &inaequales (nam aequales esse nequeunt nisi figura Fig. 6. sit Conica sectio) figura constabit ex tribus Hyperbolis sibi oppositis quarum una jacet inter asymptotos parallelas &alterae duae jacent extra. Et haec est species quinquagesima septima.