# Optice 160

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/160

LIBER SECUNDUS. itri PARS I. per mobiupi Observationes circa Reflexiones, Refractiones, & Colores corporum Tenuium pellucidorum. onomonadq IX oibis einimu.I orfloquios a1A 01l Bservatum fuit antehac ab Aliis, Corpora pellucida, ut Vitrum, Aquam, Aerem & similia, quum inflando tensa sint in pertenues Bullulas, vel alio quovis modo in Lamellas summae Tenuitatis ducta; varios utique Colores, pro varia sua Tenuitate, exhibere; quamvis eadem, quum sint crassiora, plane perlucida videantur & Coloris expertia. In priori Libro sermonem de hujusmodi Coloribus consulto abstinui; quoniam & ipsi difficilioris videbantur Explicatus; neque intellectu necessaria erat ipsorum ratio, ad Proprietatum Luminis eo in Libro expositarum Explicationem comprobandam. Verum cum hi ad nova porro Inventa, quibus Lucis Theoria perfici atque absolvi possit, multum queant conferre; maxime quoad Constitutionem ac Dispositionem partium, ex quibus Corporum Naturalium Colores vel Pelluciditas pendeant; visum est mihi hoc in loco, quae de hujusmodi Coloribus Observaverim, paucis exponere.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
