Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 163
Unproofread scanNot analysed yet
Numeravi nonnunquam amplius triginta Series sive Ordines, (computando in singulas Series Annulum album &nigrum;) atque etiam plures vidi, quos, quae erat ipsorum parvitas, numerare non potuerim. Verum in aliis Prismatum positionibus, ubi videlicet Annuli variis coloribus tincti viderentur; haud amplius octo aut novem discernere potui; atque etiam illorum ipsorum exteriores, valde confusi videbantur atque diluti. In hisce duabus Observationibus, quo Annuli distincti viderentur, Colorumque omnium, praeterquam Albi &Nigri, expertes; eos interjecto aliquo Intervallo inspici oportere Adverti. Etenim si Oculum propius admovebam; tametsi Inclinationem ejus ad planitiem Annulorum nihil omnino immutaveram; emergebat tamen continuo ex Albitudine color subcaeruleus, qui sese in Annulorum nigra magis magisque explicans, effecit ut &Circuli ipsi minus distincti evaderent, &Albitudo etiam coloribus rubeo &flavo nonnihil tincta esset. Praeterea Comperiebam, Inspiciendo per rimulam sive fissuram oblongam, quae &Oculi pupilla angustior esset, &proxime Oculum Prismatibus parallela teneretur; posse me Circulos eo pacto cernere multo distinctiores, multoque etiam majori, quam alioqui, numero, sub aspectum venientes. OBS. IV.