# Optice 163

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/163

Numeravi nonnunquam amplius triginta Series sive Ordines, (computando in singulas Series Annulum album & nigrum;) atque etiam plures vidi, quos, quae erat ipsorum parvitas, numerare non potuerim. Verum in aliis Prismatum positionibus, ubi videlicet Annuli variis coloribus tincti viderentur; haud amplius octo aut novem discernere potui; atque etiam illorum ipsorum exteriores, valde confusi videbantur atque diluti. In hisce duabus Observationibus, quo Annuli distincti viderentur, Colorumque omnium, praeterquam Albi & Nigri, expertes; eos interjecto aliquo Intervallo inspici oportere Adverti. Etenim si Oculum propius admovebam; tametsi Inclinationem ejus ad planitiem Annulorum nihil omnino immutaveram; emergebat tamen continuo ex Albitudine color subcaeruleus, qui sese in Annulorum nigra magis magisque explicans, effecit ut & Circuli ipsi minus distincti evaderent, & Albitudo etiam coloribus rubeo & flavo nonnihil tincta esset. Praeterea Comperiebam, Inspiciendo per rimulam sive fissuram oblongam, quae & Oculi pupilla angustior esset, & proxime Oculum Prismatibus parallela teneretur; posse me Circulos eo pacto cernere multo distinctiores, multoque etiam majori, quam alioqui, numero, sub aspectum venientes. OBS. IV.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
