Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 167
Unproofread scanNot analysed yet
Diameter sexti Annuli, qua parte Orbita ejus lucidissima fuit, erat partes Unciae; Diameter autem Sphaerae, ad quam Vitrum Objectivum utrinque convexum torna tum fuerat, erat circiter 102 Pedum: Atque hinc quidem Aeris sive Aereae lamellae Vitris in eo Annulo interjectae Crassitudinem collegi. Verum postea aliquanto; suspicatus, ne forte Sphaerae Diametri Mensuram haud satis accurate in hac Observatione collegerim; nec satis certo sciens, utrum Vitrum Plano-convexum vere planum esset, an e contrario concavum nonnihil aut convexum ea sui facie quam ego planam existimaveram; atque etiam metuens ne forte Vitra compresserim, uti alias saepe quidem feceram, quo ea se inter se contingerent: (etenim istiusmodi Vitrorum partes mutuo compressu facile pandantur atque introrsum cedunt; eoque pacto Annuli manifesto evadunt latiores, quam si Vitrorum figura non fuisset immutata:) Haec inquam veritus, Experimentum denuo iteravi; invenique Diametrum sexti Annuli lucidi, esse circiter +partes Unciae. Porro autem idem adhuc Experimentum, in alio quoque Vitro Objectivo Telescopii, quod tum forte apud me haberem, iteravi: Erat id Vitrum utrinque itidem convexum, ad unam eandemque Sphaeram utraque sui facie tornatum; ejusque Focus erat intervallo Unciarum 835: Unde, positis Sinibus Incidentiae &Refractionis Luminis flavi clarissimi, ea inter se proportione, quae est 11 ad 17; diameter Sphaerae, ad quam Vitrum tornatum erat, invenietur, posito calculo, Unciarum 182.