# Optice 17-3

Newton, Optice, ENUMERATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/17-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/17-3

Si radices illae duae sunt impossibiles, habentur Hyperbolae duae oppositae extra asymptotos parallelas & Anguinea hyperbolica intra easdem. Haec figura duarum est specierum. Nam centrum non habet Fig. 62. ubi terminus d non deest; sed si terminus ille deest Fig. 63. IVXX punctum A est ejus centrum. Prior species est quinquagesima octava, posterior quinquagesima nona, Quod si terminus ey deest, figura constabit ex Fig. 64. tribus hyperbolis oppositis quarum una jacet inter asymptotos parallelas & alterae duae jacent extra ut in specie quinquagesima quarta, & praeterea diametrum habet quae est abscissa AB. Et haec est species sexagesima, XXIV. Hyperbolismus Ellipseos per hanc aequationem deTres Hyperbolisfinitur xγγ–εγτexd, & unicam habet asympmi Ellipseos. toton quae est Ordinata principalis Ad. Si terminus Fig. 65. ey non deest, figura est Hyperbola anguinea sine diametro atque etiam sine centro si terminus d non deest. Quae species est sexagesima prima. At si terminus d deest, figura habet centrum sine Fig. 66. diametro & centrum ejus est punctum A. Species vero est sexagesima secunda. Et si terminus ey deest, & terminus d non deest, Fig. 67. figura est Conchoidalis ad asymptoton AG, habetque diametrum fine centro, & diameter ejus est Abscissa AB. Quae species est sexagesima tertia. Hyperbolismus Parabolae per hanc aequationem definitur xγγεγ=d; & duas habet alymptotos, Abscissam AB & Ordinatam primam & principalem AG. Hyperbolae vero in hac figura sunt duae, non in asymptoton angulis oppositis sed in angulis qui sunt deinceps jacentes, idque ad utrumque latus abscissae AB, & vel sine diametro si terminus ey habetur, vel cum diametro si terminus ille deest.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
