Latin
DIVMECII
Newton, Optice 18
Unproofread scanNot analysed yet
Chartam istam albam, Situ &ad Horizontem &ad radios sibi a Lente incidentes parallelo erectam, ultro citroque, modo Lentem versus, modo a Lente, movebam; ut quibus in Locis caerulearum rubearumque chartae coloratae partium Imagines maxime distinctas se exhiberent, invenirem. Loca ista facile dignoscebam, ex imaginibus linearum nigrarum, quae erant ipsa fila serica in chartam, ut dixi, convoluta. Etenim Imagines subtilium istarum tenuissimarumque linearum, (quae summo suo nigrore ad umbrarum in Coloribus projectarum similitudinem accedebant,) confusae erant &vix discerni potuerunt; nisi quo tempore Colores, ex utraque parte cujusque lineae, terminis maxime distinctis definiebantur. Contemplatus igitur, qua potui summa accuratione, quibus in locis rubearum caerulearumque chartae coloratae partium Imagines quam maxime distinctae apparerent; observavi id ita se habere, ut quo in loco rubea chartae pars videbatur distincta, eo in loco pars caerulea semper confusa videretur, adeo ut lineae nigrae ei inductae vix discerni potuerint; E contrario autem, quo in loco caerulea chartae pars maxime distincta videbatur, eo in loco pars rubea semper videretur confusa, adeo ut lineae nigrae ipsi inductae jam vix discerni potuerint: Quodque inter ea duo loca, in quibus hae duae imagines seorsum distinctae videbantur, spatii interjaceret; id sesqui-unciae intervallum esset. Etenim quo tempore rubea chartae coloratae pars maxime distinctam sui imaginem exhibebat; charta alba, qua hae imagines excipiebantur, &Lens, sesqui-unciae intervallo longius inter se distabant, quam quo tempore partis caeruleae imago maximè distincta videbatur. Cum itaque utriusque Incidentia in Lentem plane eadem esset; Color caeruleus a Lente plus refringebatur, quam rubeus: adeo ut sesqui-unciae intervallo propius a Lente, quam Color rubeus, convergeret: &consequenter magis sit Refrangibilis. Illustratio. In Schemate duodecimo, D E exhibet Fig. 12.