Latin
ENUMERATIO
Newton, Optice 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae duae species sunt sexagesima quarta &sexagesima quinta. In secundo aequationum casu habebatur aequatio xyzαxiψ6xxψcx+d. Et figura in hoc casu habet quatuor crura infinita quorum duo sunt hyperbolica circa asymptoton A G in contrarias partes tendentia &duo Parabolica convergentia &cum prioribus speciem Tridentis fere efformantia. Estque haec Figura Parabola illa per quam Cartesius aequationes sex dimensionum construxit. Haec est igitur species sexagesima sexta. In tertio casu aequatio erat γγ= ακ bxxεx d, &Parabolum designat cujus erura divergunt ab invicem &in contrarias partes infinite progrediuntur. Abscissa AB est ejus diameter &species ejus sunt quinque sequentes. Si aequationis ἀκoψθκεεκd=o radices omnes A7, AT, At sunt reales &inaequales, figura est Parabola divergens campaniformis cum Ovali ad verticem. Et species est sexagesima septima. Si radices duae sunt aequales, Parabola prodit vel nodata contingendo Ovalem, vel punctata ob Ovalem infinite parvam. Quae duae species sunt sexagesima octava &sexagesima nona. Si tres radices sunt aequales Parabola erit cuspi-Fig. 75. data in vertice. Et haec est Parabola Neiliana quae vulgo semicubica dicitur. Si radices duae sunt impossibiles, habetur Parabola Fig. 73, 74. pura campaniformis speciem septuagesimam primam constituens. XXVIII. In quarto casu aequatio erat y–αxbxxx Parabola cubica. d, &haec aequatio Parabolam designat quae crura habet contraria &cubica dici solet. Et sic species omnino sunt septuaginta duae.