# Optice 180

Newton, Optice, OBS. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/180

Tres priores Series colorum rubei & caerulei, valde dilutae erant ac nubilae; prima praesertim, in qua rubeus videbatur quodammodo subalbidus. Et in his quidem Seriebus vix alius ullus erat Color, qui Sensu percipi posset, praeter rubeum & caeruleum; nisi quod caeruleus, (praecipue in secunda Serie,) accedebat nonnihil ad viridem. In quarta quoque Serie, Color rubeus dilutus erat ac nubilus; sed non tantum, quantum in tribus prioribus. Huic successit flavi quidem parum aut nihil, sed viridis satis copiosus; qui porro flavescebat paululum initio, postea autem factus est viridis saligneus clarus & bonus, & deinde convertebat se in colorem subcaeruleum; ei autem successit neque caeruleus neque violaceus. In quinta Serie, color rubeus primum purpurascebat valde; postea autem factus est clarior & floridior, nec tamen admodum purus: Huic successit flavus, clarus admodum ac saturatus; sed perexiguus, & qui illico mutabatur in viridem: At viridis iste copiosus erat; atque etiam purior aliquanto, saturatior, & floridior, quam viridis in priori Serie. Eum consecutus est color cyaneus clarissimus atque optimus; deinde purpureus, qui & minor erat cyaneo, & ad rubeum multum accessit. In Sexta Serie color rubeus, coccineus erat; primo clarus admodum ac floridus, postea autem etiam adhuc clarior; utique purus & excitatus valde, & Colorum omnium rubeorum optimus.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
