# Optice 182

Newton, Optice, OBS. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/182

Si Aqua non valde tenax esset, maculae nigrae inter Albitudinem prorumpebant, sine ullo coloris caerulei interventu, qui quidem Sensu percipi posset. Nonnunquam etiam prorumpebant intra praecedentem flavum, aut rubeum: vel etiam intra caeruleum secundi Ordinis; antequam Colores intermedii sese explicandi spatium haberent. Ex hac descriptione intelligere poteris, quam valde affines sint hi Colores Coloribus illis in lamella Aerea generatis, quos in Quarta supra Observatione descripsimus: Quanquam hi quidem contrario, atque illi, ordine dispositi sunt: propterea quod apparere tum incipiunt quando Bulla crassior est, & convenientius numerantur ab infima & crassiori parte bullae sursum versus. OBS. XIX. Cum Annulos Colorum a Vertice Bullae emergentes, in variis obliquis Oculi positionibus intuerer; observabam eos, prout obliquitas illa Oculi augeretur, dilatare se satis quidem manifesto; at multo tamen minus, quam dilataverant se Annuli in lamella Aerea in Septima supra Observatione memorati.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
