Latin
OBS. XXIII
Newton, Optice 188
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnunquam Vitrorum Objectivorum alterum alteri ita superposui, ut ea nudo Oculo consimilem usquequaque exhibuerint Albitudinem, sine ullo vel minimo Annulorum coloratorum indicio: &tamen in eisdem per Prisma inspectis, ingens Annulorum istorum visa fuerit multitudo. Similiter, Laminae Lapidis Specularis, &Bullae Vitreae in Lychno fornaceo conflatae, quae minus tenues fuerunt quam ut in eis ulli colores nudo Oculo cerni possent: tamen per Prisma inspectae, ingentem exhibuerunt Colorum hic illic sine ullo ordine undatim dispositorum varietatem. Denique simili quoque ratione, Bullae Aquae, antequam nudo Spectatoris Oculo colores exhibere caeperint; per Prisma tamen inspectae, Annulis permultis &sibi invicem &horizonti parallelis cinctae fuerunt visae: Ad quem quidem effectum obtinendum, oportuit utique ut &Prisma horizonti parallelum, vel prope parallelum, teneretur; &ita insuper esset positum, ut Radiorum Refractio fieret sursum versus.