# Optice 188

Newton, Optice, OBS. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/188

Nonnunquam Vitrorum Objectivorum alterum alteri ita superposui, ut ea nudo Oculo consimilem usquequaque exhibuerint Albitudinem, sine ullo vel minimo Annulorum coloratorum indicio: & tamen in eisdem per Prisma inspectis, ingens Annulorum istorum visa fuerit multitudo. Similiter, Laminae Lapidis Specularis, & Bullae Vitreae in Lychno fornaceo conflatae, quae minus tenues fuerunt quam ut in eis ulli colores nudo Oculo cerni possent: tamen per Prisma inspectae, ingentem exhibuerunt Colorum hic illic sine ullo ordine undatim dispositorum varietatem. Denique simili quoque ratione, Bullae Aquae, antequam nudo Spectatoris Oculo colores exhibere caeperint; per Prisma tamen inspectae, Annulis permultis & sibi invicem & horizonti parallelis cinctae fuerunt visae: Ad quem quidem effectum obtinendum, oportuit utique ut & Prisma horizonti parallelum, vel prope parallelum, teneretur; & ita insuper esset positum, ut Radiorum Refractio fieret sursum versus.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
