Latin
OPTICES
Newton, Optice 192
Unproofread scanNot analysed yet
Tum incipiunt Colores secundae Seriei; qui itidem ex Ordine succedunt, interea dum Normae acies transit ab 5 ad O; floridioresque sunt quam priores, propterea quod magis dilatati sunt &separati; Quam etiam eandem ob causam, loco prioris Albitudinis, intervenit jam inter caeruleum &flavum mixtura aurei, flavi, viridis, caerulei atque indici; ex quibus omnibus compositus oriri debet viridis nubilus ac dilutus. Similiter Colores tertiae Seriei succedunt omnes ex ordine: primo violaceus; qui aliquantum intermiscetur rubeo secundi ordinis, eoque accedit ad purpureum rubescentem: deinde caeruleus &viridis; qui aliis coloribus minus quam ante intermixti sunt, &proinde magis adhuc floridi evadunt, viridis praesertim: Postea succedit flavus; cujus pars aliqua propius viridem, distincta quidem est &bona; pars autem ea quae spectat ad rubeum succedentem, sicut &ipse quoque rubeus iste, intermiscetur violaceo &caeruleo quartae deinceps Seriei; ex quibus proinde compositi oriuntur varii colores rubei, multum purpurascentes. Jam porro violaceo &caeruleo illis quartae Seriei, qui Rubeum jam dictum subsequi deberent, commixtis cum eo in eoque absconditis; proxime succedit Viridis: Isque primo quidem multum descendit ad caeruleum; statim autem post fit color viridis bonus; utique solus simplex &floridus color in tota hac quarta Serie; Nam simul primum ut ad flavum accedit, intermisceri incipit coloribus quintae deinceps Seriei; quorum utique admixtione, succedentes flavus &rubeus valde diluti evadunt ac nubili; flavus praesertim, qui, cum sit color debilior, vix scilicet exhibere se queat Sensu percipiendum.