Latin
OPTICES
Newton, Optice 194
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem, quoniam, ex I0ra Observatione, Crassitudo Aeris ad Crassitudinem Aquae, inter eadem Vitra eundem Colorem exhibentium, est ut 4 ad 3; item, ex 21ma Observatione, non, si mutetur Medium circumjectum, mutantur &Colores corporum ipsorum Tenuium; utique Crassitudo Bullae Aquae, qua quivis Color exhibeatur, erit; Crassitudinis Aeris eundem colorem exhibentis. Similiter, ex iisdem I0na &zyma Observationibus, Crassitudo lamellae Vitri, in quo Refractionem radiorum mediocriter refrangibilium metitur proportio Sinuum 31 &20, poterit utique esse 1/3 crassitudinis lamellae Aereae, eundem Colorem exhibentium. Idemque de aliis Mediis comparate intelligi poterit. Caeterum id hic observatum velim, non affirmare Me istam Proportionem, quae est 20 ad 31, similem esse in radiis universis. Habent enim Sinus aliorum radiorum, alias proportiones. At enim differentia istarum proportionum adeo parva est, ut ejus hic habere rationem non necesse existimem. Hisce igitur positis fundamentis, Tabulam sequentem construxi; in qua Crassitudo Aeris, Aquae, &Vitri ea qua quisque Color exhibetur clarissimus &purissimus, exprimitur Partibus Unciae in decies centies mille partes inter se aequales divisae.