# Optice 198

Newton, Optice, OPTICES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/198

Quam quoque eandem ob causam, multo etiam distinctiores fieri debent, & insuper longe majori numero sub aspectum venire. Veruntamen color violaceus; quoniam, obliquissimus cum sit, aliquanto plus, pro Amplitudine sua, quam reliqui Colores, dilatatur; utique abesse vix poterit, quin in extremis Albi marginibus sese prodat. Post haec, quoniam adhuc majori Radiorum obliquitate, dilatatio violacei & caerulei adhuc magis exuperat dilatationem rubei & flavi, adeoque violaceus ille & caeruleus adhuc longius a Centro Annulorum protenduntur: utique Colores jam deinceps ex Albo emergere debebunt ordine contrario, atque ante dispositi erant; nempe violaceus ac caeruleus ab exteriore margine cujusque Annuli, & rubeus ac flavus ab interiore. Violaceus autem, propter maximam Radiorum suorum obliquitatem; cum utique omnium maxime, pro Amplitudine sua, dilatetur apparebit & primus in exteriori cujusque Annuli albi margine, & maxime omnium conspicuus. Item diversae Colorum Series, ad Annulos diversos pertinentes, incipient iterum, explicatu & expansu sui quaquaversum, intermisceri invicem; eoque pacto efficient, ut Annuli & minus sint distincti, & minori iterum numero sub aspectum veniant. Si, loco Prismatum, adhibeantur Vitra Objectiva; Annuli, quos illa exhibent, jam non evadent albi & distincti per obliquitatem Oculi; propterea quod Radii in Transitu suo per Aerem inter ista Vitra interjacentem, ferme paralleli sunt Lineis in quibus in Vitra primo incidebant; & consequenter Radii diversis Coloribus, non sunt ad Aerem istum alii aliis magis inclinati, quomodo in Prismatibus quidem evenit.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
