Latin
DIVMECII
Newton, Optice 20
Unproofread scanNot analysed yet
Adeo ut in isto rubeo Lumine nonnulli sint radii nihilo minus refrangibiles quam radii in caeruleo, &in isto caeruleo Lumine nonnulli sint radii nihilo magis refrangibiles quam radii in rubeo: Sed istiusmodi radii, ad totius Luminis rationem, perpauci sunt; &id efficiunt, ut Experimenti successus minuatur, nequaquam autem ut penitus impediatur. Quum enim Colores rubeus &caeruleus dilutiores &languidiores essent; Imagines ante dictae, minus quam sesqui-unciae intervallo, inter se distabant: Quum autem hi Colores largiores &saturatiores essent; eae imagines, uti inferius exponetur, majori intervallo inter se distabant. Atque haec quidem sufficiant, quae ad hanc Propositionem comprobandam, in Corporum naturalium coloribus capta sint Experimenta. In illis enim Coloribus, qui Prismatum Refractione sese exhibent, Veritas hujusce Propositionis, ex iis quae in Sequenti Propositione enarranda sunt experimentis, uberius apparebit.