# Optice 203

Newton, Optice, OPTICES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/203

Atque eadem quidem ratione, aliarum quoque Observationum Explicationes, quam verae utique & certae sint, probari & examinari possunt. Porro, ex iis quae dicta sunt, similia Aquae quoque & tenuium Vitri lamellarum Phaenomena intelligi & explicari poterunt. Verum enimvero in parvis istiusmodi lamellarum fragmentis, illud insuper notatu dignum est; fragmenta ista, si super Mensam jacentia circumagantur circa Centra sua, interea dum per Prisma inspiciantur; fore utiqu, ut in certis positionibus, Undatim videantur Coloribus distincta; atque eorum alia quidem, Undas istas in una duntaxat vel duabus exhibeant positionibus; pleraque autem illas omni in positu, idque per totam fere sui faciem, exhibeant. Utique ea de causa, quod istiusmodi lamellarum Superficies non sint aequate planae, sed multas habeant partes eminentes, multas lacunosas; qua quidem inaequalitate, utcunque exigua, variatur tamen nonnihil Lamellae crassitudo. Etenim in diversis lateribus lacunarum istarum, propter causas jam ante dictas, exhiberi debent Undae in variis Prismatis positionibus. Et quamvis perexiguae sint quidem & valde angustae solummodi Vitri partes, quae hujusmodi Undas plerunque exhibeant; nihilo tamen minus Undae hae per totam protensae Vitri faciem videri poterunt; propterea quod etiam ab angustissima istarum partium, colores sunt diversorum Ordinum, hoc est diversorum Annulorum, confuse reflexi; qui Prismatis deinceps Refractione explicati, separati, & quaquaversum pro sua cujusque Refrangibilitate dispersi, exhibent utique tot Undas diversas, quot erant diversi Colorum Ordines ab ista Vitri parte confuse reflexi.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
