Latin
OPTICES
Newton, Optice 204
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt praecipua tenuium Lamellarum sive Bullarum Phaenomena; quorum quidem Explicatio pendeat ex Luminis Proprietatibus supra expositis. Atque haec quidem Phaenomena ex Proprietatibus istis consequuntur (ut vides) necessario, &conveniunt cum eis, etiam ad minutissimas usque circumstantias; neque id solum, verum etiam ad eas ipsas vicissim comprobandas conferunt permultum. Exempli gratia: ex 24*. Observatione apparet Radios diversorum Colorum, tam Lamellis tenuibus sive Bullis, quam Refractionibus Prismatis exhibitorum, suos habere singulos Refrangibilitatis gradus: quo quidem pacto Radii uniuscujusque Ordinis, qui, quum a Lamella vel Bulla reflectuntur, intermixti sunt confuse radiis aliorum Ordinum; separentur ab eis deinceps Refractione, &consocientur inter se; adeo ut Ordinatim, tanquam totidem Arcus Circulorum sub Aspectum veniant. Neque enim ullo modo fieri posset, si utique Radii essent omnes ex aequo Refrangibiles, ut Albitudini isti, quae nudo Oculo sui usquequaque consimilis videtur, Refractione tamen partes suae ita transponerentur, ut inde in Albos istos Nigrosque Arcus Ordinatim digestae apparerent. Apparet etiam, ex iis quae dicta sunt, inaequales radiorum dissimilium Refractiones, non oriri ex causis irregularibus, quae Casu possint accidere; quales utique sunt Venulae in Vitro interspersae, inaequalis quaedam Vitri facierum politura, vel fortuita occultorum Vitri meatuum positio: inaequales &fortuiti quidam Motus sive Agitationes Aeris vel Aetheris, diffusio, diffissio, aut divisio unius &ejusdem radii, in multas partes divergentes; aliaeve similes causae. Nam, positis quibusvis ejusmodi irregularitatibus, fieri tamen nullo modo posset ut Refractiones Annulos antedictos tam valde distinctos tamque distinctis terminis definitos exhiberent, quam faciunt in 241 Observatione.