Latin
OPTICES
Newton, Optice 206
Unproofread scanNot analysed yet
Item ex Observationibus 13rin, 141a, &151*, comparatis cum 411 vel 18va, Apparet inter Reflexibilitatem quoque &Colores, similem esse Connexum atque Responsum perpetuum; Nempe Colorem violaceum, iisdem positis caeteris omnibus Circumstantiis, Reflecti in minimis crassitudinibus cujusvis tenuis Lamellae vel Bullae; colorem rubeum, in maximis crassitudinibus; coloresque intermedios, in intermediis comparate crassitudinibus. Ex quo efficitur, colorificas itidem radiorum qualitates, congenitas esse atque immutabiles: Et consequenter Omnes omnium Colorum Species, quae sint uspiam in Rerum Universitate, oriri utique, non ex physica ulla mutatione, quam Refractio aut Reflexio efficiat in Lumine; sed solummodo ex variis Mixturis aut Separationibus Radiorum, Refrangibilitate sua diversa vel Reflexibilitate effectis. Atque hac quidem Ratione, Scientia Colorum fit Theoria tam vere Mathematica, quam alia ulla pars Optices: Eatenus videlicet, quatenus Colores ex Luminis ipsius natura pendeant, neque oriantur immutenturve Imaginationis VI, aut Oculorum percussu vel compressu. BUpotil OPTIdixoli TICES