# Optice 206

Newton, Optice, OPTICES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/206

Item ex Observationibus 13rin, 141a, & 151*, comparatis cum 411 vel 18va, Apparet inter Reflexibilitatem quoque & Colores, similem esse Connexum atque Responsum perpetuum; Nempe Colorem violaceum, iisdem positis caeteris omnibus Circumstantiis, Reflecti in minimis crassitudinibus cujusvis tenuis Lamellae vel Bullae; colorem rubeum, in maximis crassitudinibus; coloresque intermedios, in intermediis comparate crassitudinibus. Ex quo efficitur, colorificas itidem radiorum qualitates, congenitas esse atque immutabiles: Et consequenter Omnes omnium Colorum Species, quae sint uspiam in Rerum Universitate, oriri utique, non ex physica ulla mutatione, quam Refractio aut Reflexio efficiat in Lumine; sed solummodo ex variis Mixturis aut Separationibus Radiorum, Refrangibilitate sua diversa vel Reflexibilitate effectis. Atque hac quidem Ratione, Scientia Colorum fit Theoria tam vere Mathematica, quam alia ulla pars Optices: Eatenus videlicet, quatenus Colores ex Luminis ipsius natura pendeant, neque oriantur immutenturve Imaginationis VI, aut Oculorum percussu vel compressu. BUpotil OPTIdixoli TICES

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
