# Optice 207-2

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/207-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/207-2

videlicet ut in id deinceps inquiramus, quae sit inter tenuium Laminarum pellucidarum & aliorum omnium Corporum Naturalium Phaenomena, similitudinis proportio. Ac de hisce quidem Corporibus jam supra illud statuimus; diversis ea Coloribus ita apparere. prout radiis hos vel illos Colores sibi congenitos habentibus, copiosius quam aliis omnibus Reflectendis, Natura apta sint facta & constituta. Naturae autem ipsorum Constitutio illa ac Ratio intima, qua nimirum ita sunt comparata, ut Radios alios copiosius quam alios reflectant; ea demum quae sit, adhuc inquirendum restat: Hocque in sequentibus Propositionibus jam deinceps exponere conabor.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
