# Optice 208

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/208

PROP. I. Eae Corporum pellucidorum Superficies plurimum Luminis Reflectunt, quae Vim Refringentem maximam habent; hoc est, quae inter talia interjectae sunt Media, quorum Densitates Refractivae inter se maxime differunt. Et in confinibus Mediorum aequaliter Refringentium, nulla est Reflexio. Quam magna sit inter Reflexionem & Refractionem Analogia, ex eo apparere poterit, quod, cum Lumen ex uno Medio transeat oblique in aliud, quod quidem radios Refringat a Perpendiculari; quo major est Mediorum istorum Densitatis Refractivae Differentia, eo minor ad totalem Reflexionem faciendam postuletur Obliquitas. Etenim quam proportionem habent inter se Sinus, qui Refractionem metiuntur; eandem habet Sinus Incidentiae is, ubi totalis incipit Reflexio, ad Semidiametrum Circuli: Et consequenter Angulus Incidentiae is, ubi totalis incipit Reflexio, minimus tum est; cum Sinus, qui Refractionem metiuntur, differunt maxime inter se. Exempli gratia: In transitu Luminis ex Aqua in Aerem, ubi Refractionem metitur Ratio Sinuum 3 ad 4; utique totalis Reflexio tum incipit, cum Angulus Incidentiae sit graduum 48, 35. In transitu Luminis ex Vitro in Aerem, ubi Refractionem metitur Ratio Sinuum 20 ad 31; totalis Reflexio tum incipit, cum Angulus Incidentiae sit graduum 40, 10'. Et similiter, in transitu Luminis e Crystallo, vel e Mediis adhuc magis Refringentibus, in Aerem; ad totalem faciendam Reflexionem, adhuc minor Obliquitas postulatur. Quae itaque Superficies maxime Refringunt; eae citissime id omne Lumen, quod sibi incidat, Reflectunt; Et consequenter Vim Reflectentem maximam habere dicantur, necesse est.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
