Latin
PROP. II. THEOR. II
Newton, Optice 21
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim in ea Prismatis positione, Luminis Refractiones quae fierent in duobus Anguli refringentis lateribus, hoc est, ad ingressum &egressum Luminis, aequales erant inter se. Similiter, in aliis Experimentis, quotiescunque id agerem, ut Refractiones in utraque Prismatis facie inter se essent aequales; notavi Locum ubi Solis image Lumine refracto depicta, inter duos contrarios motus suos, in communi progressus ®ressus sui confinio, consistere atque morari videretur: Et cum in istum locum incideret Imago, Prisma cohibui fixumque retinui. Atque in hac quidem positione, quippe omnium convenientissima, intelligendum est Prismata omnia in sequentibus experimentis esse collocata; nisi ubi alia aliqua positio nominatim describetur. Prismate igitur hâc in positione collocato; Lumen refractum chartae albae plagula, ad perpendiculum radiis objecta, in opposito Cubiculi pariete excepi: Solarisque Imaginis in Chartam eo Lumine depictae Figura atque Mensurae, quae essent, adnotavi. Imago oblonga erat; non tamen Ovalis; sed duabus rectis interque se parallelis lineis a Lateribus, &duobus semicirculis ab extremitatibus, terminata. A lateribus definiebatur terminis satis quidem distinctis: Ab extremitatibus autem, finibus valde confusis &minime distinctis; Lumine istis in locis deficiente paulatim, &evanescente. Latitudo Imaginis ea erat, quae Solis diametro responderet; utpote Uncias 28 complectens, inclusa penumbra. Quippe Imago, intervallo octodecim pedum cum dimidio, a Prismate distabat: Quo quidem intervallo interjecto, praedicta Imaginis latitudo, (subducta foraminis in operculo fenestrae diametro hoc est, 2 Unciae,) subtendebat Angulum ad Prisma circiter dimidii Gradus, qui est Solis apparens diameter.