# Optice 214

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/214

Eodem spectat, quod Aranearum quarundam telae, utique valde subtiles ac tenues, multicolores fuerint visae; (uti Nonnulli Observarunt;) & fila colorata panni cujusdam bombycini, pro varia Oculi positione, varietate videantur versicolori. Porro, pannus bombycinus, & laneus, aliaque id genus corpora, in quae Aqua vel Oleum intime penetrare potest, colorem obscuriorem fuscioremque trahunt, cum in Liquores istos immersa fuerint; rursum autem, simul ut exiccata sint, colorem suum clariorem recuperant; Utique eadem fere ratione, ac tenues lamellae in Observationibus 10* & 21*a. Adhaec, Bracteae Auri, Vitra quaedam picta, Infusio Ligni Nephritici, & alia corpora nonnulla, Colorem unum Reflectunt, alium Transmittunt; Similiter ac tenues Lamellae in Observationibus 91a & 20a. Denique Pulveribus quibusdam Coloratis, quibus utuntur Pictores, Colores sui multa atque elaborata tritura immutari possunt nonnihil: Qua equidem in re, nihil plane causae video, cui ea Colorum mutatio attribui queat, praeterquam particularum comminutioni inter conterendum: eodem modo, ac color tenuis lamellae, pro crassitudinis suae variatione, immutatur. Quam sane eandem ob causam, Plantarum quoque & Herbarum Flores colorati, pellucidiores plerunque evadunt Contundendo; aut aliquo saltem modo Colores suos immutant. Nec minus eodem facit, quod ex diversorum Liquorum permixtione, certae Colorum species permiros interdum ac notatu dignissimos Ortus atque Mutationes habeant; Quorum quidem Causa nulli rei verisimilius & rationi congruentius attribui potest, quam quod Corpuscula Salina, quae insunt in uno Liquore, Agant varie in Corpuscula colorata alterius, vel coalescant cum illis; adeo ut illa inde adaugeantur vel extenuentur, (quo non modo Magnitudo, verum etiam Densitas ipsorum immutari potest,) vel dividantur in Corpuscula adhuc minora, (quo Liquor, qui fuerat coloratus, poterit pellucidus evadere,) vel consocientur complura inter se, & in grumulos coalescant, (quo ex binis Liquoribus pellucidis, confieri poterit Liquor coloratus:) Etenim videmus quam facile Menstrua ejusmodi salina, penetrent & dissolvant Corpora ad quae applicentur; atque etiam alia eorum id praecipitent, quod alia dissolverint.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
