Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 215
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter, si varia Atmosphaerae Phaenomena considerabimus; observare poterimus Vapores, quum quidem primum suscitantur, non impedire quominus pellucidus fit Aer: comminutos quippe in particulas exiguiores, quam quarum Superficies ullam efficere possint Reflexionem: Verum quum ad Pluviae guttas constituendas, coalescere demum &in globulos coire caepti sint magnitudinum omnium intermediarum: tum utique ex globulis istis ea Magnitudine factis, qua Colores alii Reflectantur, alii Transmittantur, posse confieri scilicet Nubes variis Coloribus, pro varia globulorum, ex quibus compositae sunt, Magnitudine. Nec equidem video in Aqua, tam pellucida videlicet, quid possit aliud inesse, cui horum Colorum causa possit cum ulla veri similitudine attribui; praeter varias fluidarum ipsius &globosarum particularum Magnitudines. PROP. VI. Corporum partes, ex quibus Colores ipsorum pendent; densiores sunt quam Medium, quod Intervalla earum permeat. Apparet hoc ex eo, quod Color cujusvis Corporis pendet non modo ex illis radiis, qui ad perpendiculum in partes ejus incidant; verum ex illis etiam, qui aliis omnibus Angulis in easdem incidant.