# Optice 217

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/217

PROP. VII. Magnitudo Partium, ex quibus Corpora Naturalia constant; quae sit, ex Coloribus ipsorum conjici potest. Etenim cum Partes horum corporum, per Prop. 5, eosdem, (uti veri quidem simillimum est,) Colores exhibeant, ac Lamella pari crassitudine, modo eadem utraeque sint Densitate Refractiva; habeant autem hae partes, uti multis quidem ex rebus facillime colligi videtur, Densitatem plerunque fere eandem Aqua aut Vitrum; utique Magnitudines ipsarum definim poterunt ex Tabulis praemissis, in quibus, qua Crassitudine quemvis Colorem exhibeat Aqua aut Vitrum, expressum habes. Exempli gratia: Si quaeratur quanta sit Diametro Particula cujusvis corporis, quae, si Vitro par sit Densitate, reflectat Colorem viridem tertii Ordinis; ostendit numerus 161, esse eam 10006 partes Unciae. Tota hujus rei difficultas in eo fere posita est, cujusnam Ordinis censendus sit Corporis alicujus Color. Id autem ut inveniamus, recurrendum erit ad Observationes qum & 18vm; Unde colligi poterunt hae, quae sequuntur, conclusiones. Colores coccinei, aliique rubei, item aurei & flavi, si puri sint & largi, erunt (uti vero quidem simillimum est) secundi Ordinis. Qui sunt primi & tertii Ordinis, poterunt etiam satis esse boni; Nisi quod flavus primi Ordinis, sit languidus, & aureus ac rubeus tertii Ordinis, permultum sibi admixtum habeant violacei ac caerulei. Colores virides poterunt esse boni, quarti Ordinis; at qui tertii sunt Ordinis, erunt purissimi.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
