# Optice 218

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/218

Atque hujus quidem Ordinis esse videtur color herbidus omnium Plantarum: partim, quia Colores ipsarum largi sunt ac saturi; partim quia ipsae, cum marcescunt, convertunt se aliae in Colorem flavum subviridem, aliae in flavum clariorem, vel aureum, vel etiam rubeum, intervenientibus nimirum Coloribus omnibus intermediis ante dictis. Quae utique Mutationes effici videntur Exhalatione Succi; unde videlicet particulae coloratae, densiores potuerint esse factae, atque etiam auctae nonnihil Accretione oleosarum atque terrestrium partium succi. Jam vero, Color viridis Plantarum, sine dubio ejusdem est Ordinis, ac Colores illi in quos ipse se immutat: quia mutationes eae fiunt gradatim: Col autem isti, quamvis plerunque non admodum sacuri, saturiores tamen saepe floridioresque sunt, quam ut quarti possint Ordinis esse. Colores caerulei & purpurei, poterunt esse vel secundi vel tertii Ordinis; at purissimi qui sunt, Ordinis erunt tertii. Exempli gratia: Color Violarum, ejus videtur esse Ordinis; quia illarum Syrupus, admixtione Liquorum acidorum, convertit se in Colorem rubeum, urinosorum autem vel alkalizatorum, in viridem. Etenim, cum corporum Acidorum sit, dissolvere sive extenuare; Alkalizatorum autem, praecipitare sive incrassare; utique, si color purpureus hujus Syrupi esset secundi Ordinis, jam futurum esset ut Liquor acidus, extenuando particulas ejus coloratas, converteret eum in colorem rubeum primi Ordinis; alkalizatus autem, incrassando particulas ejus, converteret eum in colorem viridem secundi Ordinis: At enim istorum Ordinum Colores rubeus & viridis, praesertim viridis, minus perfecti esse videntur, quam sunt Colores hisce Mutationibus producti. Jam vero igitur, si Color ille purpureus ponatur tertii esse Ordinis; Mutatio ipsius in rubeum secundi Ordinis, & viridem tertii, satis commode poterit existimari. Siquod reperiatur corpus Colore purpurec saturiori & minus rubescente, quam Violarum: verisimillimum est, ejus Colorem secundi esse Ordinis. Veruntamen, quoniam nullum corpus est vulgo notum, cujus Color sit perpetuo saturior, quam illarum; visum est mihi Vocabulo a Violis deducto, significare colores purpureos saturatissimos minimeque omnium rubescentes, quamvis ii super ipsarum Violarum colorem manifesto excellant Puritate.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
