# Optice 219

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/219

Color caeruleus primi Ordinis, quamvis languidus admodum & exiguus, poterit tamen in aliquibus fortasse Corporibus se exhibere; Nominatim, color caeruleus Aetheris, hujus Ordinis esse videtur. Etenim Vapores omnes, cum condensari & in exiguas particulas coalescere incipiunt, ea primum fiunt magnitudine, qua istiusmodi color caeruleus reflecti debeat; antequam se in Nubes, quae sint aliis Coloribus, induere possint: Ac proinde Color iste, cum sit primus quem Vapores reflectere incipiunt, debet utique Caeli esse color sudi ac serenissimi: in quo scilicet Vapores nondum eo excreverint crassitudinis, ut colores alios reflectere queant: Id quod re comprobat Experientia. Albor, si clarissimus sit ac luminosissimus, primi erit Ordinis; si minus fortis & luminosus, mixtura erit Colorum omnium Ordinum. Hujus posterioris generis est Albitudo Spumae, Chartae, Linteorum, & plurimorum Corporum Alborum: Prioris esse generis existimo Metalla Alba. Etenim cum Aurum, Metallorum omnium densissimum, si in Bracteas ductum sit, pelluceat; Metallaque omnia, si in Menstruis dissoluta sint vel Vitrificata, itidem pelluceant; Utique Opacitas Metallorum Alborum, non oritur ex Densitate eorum sola. Futurum omnino sane esset, ut haec Metalla, cum sint Auro minus densa, forent itidem magis pellucida; nisi ad ea Opacanda conspiraret insuper cum Densitate ipsorum alia quaedam Causa. Eam autem Causam existimo esse particularum suarum Magnitudinem talem, qua illae ad Alborem primi Ordinis reflectendum aptae sint factae. Etenim siquo forte pacto acciderit, ut illae aliis factae sint magnitudinibus; poterunt utique alios Colores reflectere; Id quod evincunt Colores, qui nonnunquam in candefacto Chalybe inter temperandum apparent, & nonnunquam etiam in Superficie Metallorum fusorum sese exhibent, nempe in Scoria sive Cuticula illa, quae Metallis inter frigefaciendum adnascitur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
