Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 221
Unproofread scanNot analysed yet
Utique Primus &Solus Color, quem Metalla Alba comminutione particularum suarum induunt, est Nigror: Ac proinde Albor ipsorum is esse debet, qui confinis est Maculae Nigrae in Centro Annulorum coloratorum; hoc est, Albor Veruntamen si hinc colligere velis, primi Ordinis. quanta sit particularum metallicarum Magnitudo; habenda erit ratio Densitatis ipsarum. Etenim si Argentum vivum pellucidum esset; Densitas ejus tanta est, ut Sinus Incidentiae in id, (quomodo Ego quidem calculum posui,) foret ad Sinum Refractionis suae, ut 71 ad 20, vel 7 ad 2. Quamobrem particulae ejus, quo Colores eosdem ac Aquae Bullae exhibere queant, debent esse minus crassae quam cuticula istarum Bullarum, ea proportione quae est 2 ad 7. Unde fieri sane potest, ut particulae Argenti vivi prorsus tam sint exiguae, quam particulae Liquorum quorundam volatilium pellucidorum; &tamen Alborem primi Ordinis Reflectant. Denique, ad Nigrorem exhibendum, particulae adhuc minores esse debent omnibus illis, quae Colores cujuscunque modi exhibent. Nam particulae omnes majusculae, plus Vereflectunt Luminis, quam ut Nigrae possint videri. rum si paululo minores esse ponantur, quam satis sit ad Reflectendum album &caeruleum languidum primi Ordinis; jam, ex Observationibus qva, gva, j7ma, &18va, reflectent tam pusillum Luminis, ut &valde Nigrae appareant, &tamen lumen varie refringant fortasse intra se usque eo, donec id restinguatur penitus &intercidat; quo pacto ipsae in omnibus Oculi positionibus Nigrae, sine ulla pelluciditate, videantur.