# Optice 222

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/222

Atque hinc quidem intelligi potest qui fiat, ut Ignis, &, adhuc subtilior illa rerum Dissolutrix, Putredo, utique dividendo particulas corporum, nigra omnia efficiant: Item exiguae admodum corporum nigrorum portiones, corpora alia, ad quae applicentur, colore nigro facillime & copiose inficiant; minutissimis nimirum horum corporum particulis, quae est ingens earum multitudo, facillime se in crassiores aliorum corporum particulas superinducentibus; Item Vitrum cum Arena super lamina cuprea enixius attritum, usquedum id perpolitum fiat; reddat & Arenam, & simul intertrimentum Vitri ac Cupri, valde Nigra; Item corpora nigra, in Lumine Solis, omnium facillime calefiant & comburantur, (qui quidem Effectus partim ex multitudine Refractionum in angusto Spatio factarum, partim ex faciliori particularum tam exiguarum commotione, oriri potest;) Et denique qui fiat, ut corpora nigra plerunque ad colorem subcaeruleum accedant aliquantum: (Id enim revera ita se habere, apparere poterit ex eo, quod Charta alba, illuminata Lumine a Corporibus Nigris reflexo, colore albo subcaeruleo plerunque videatur:) Hoc autem inde fit, quod Nigror confinis sit caeruleo obscuro primi Ordinis in Observatione 18*4 descripto: ac promde plures Radios qui sint illo, quam alio ullo Colore, reflectat. In hisce Descriptionibus, res singulatim & enucleatius expendere volui; propterea quod fieri forte poterit aliquando, (si non etiam nunc quadantenus id effectum sit,) ut Microscopia eo Perfectionis perducantur, ut discerni in illis queant particulae Corporum cae, ex quibus Colores ipsorum pendeant. Etenim si Microscopia vel jam sunt, vel posthac poterunt esse eo Perfectionis perducta, ut corpora objecta satis distincte repraesentare queant quingentis vel sexcentis partibus majora, quam quanta nudis Oculis, intervallo Pedis unius objecta, apparere solent; equidem sperem futurum, ut grandiores particularum illarum, ex quibus Colores corporum pendent, discernere possimus.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
