Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 223
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimo si construi queat Microscopium, quod corpora objecta ad ter vel quater millies vero ampliora exhibeat; possint fortasse eae omnes Oculis cerni particulae, exceptis quae Nigrorem efficiant. Interea nihil video ullius quidem momenti in hac Materia, quod in dubium juste vocari queat; nisi id forte dubitationem aliquam habere videatur, quod statuerim, Particulas pellucidas, quae eadem crassitudine &densitate sint ac tenuis Lamella, exhibere utique &eosdem Colores. Jam vero hoc laxe quodammodo accipi velim; tum quia particulae istae possunt figuris esse irregularibus, multique radii oblique in eas incidant necesse est, adeoque per eas breviori Trajectu, quam secundum Diametros ipsarum, transmitti debeant; tum quia Medii intra istiusmodi particulas undique Anguste contenti, Motus fortasse aliaeve Qualitates, ex quibus Reflexio pendeat, Coarctatione illa immutari possunt nonnihil. Et tamen hanc posteriorem causam non equidem multum suspicari possum; cum observaverim parvas quasdam lamellas Lapidis Specularis, quae aequabili essent crassitudine, per Microscopium inspectas, colorem eundem a marginibus &angulis suis, ubi inclusum Medium terminabatur, ac in aliis sui partibus exhibuisse.