# Optice 224

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/224

Verum, utcunque id sit, permultum nobis ad dubitationem omnem tollendam conferet, si particulae jam dictae Microscopiis tandem discerni queant: Quod fieri si poterit aliquando, metuo equidem ut unquam Sensus Videndi possit inde ulterius penetrare: Videtur enim fieri nullo modo posse, ut cernamus secretiora & nobiliora Opera Naturae intra ipsas particulas; utiqe propter nimiam Pelluciditatem Lumen omne in interioribus sui partibus transmittentes. PROP. VIII. Reflexionis causa, non attribuenda est Impactioni Luminis in Partes corporum solidas sive impervias; quomodo usque antehac creditum fuit. Apparebit hoc ex sequentibus Considerationibus. Primo, In Transmissu Luminis e Vitro in Aerem, Reflexio fit aeque fortis, ac in Transmissu ejus ex Aere in Vitrum; imo vero, fortior aliquanto; multoque etiam adhuc fortior, quam in Transmissu ejus e Vitro in Aquam. Jam quidem Aerem partes Lumini reflectendo plures, quam Aquam aut Vitrum, habere; id vero nullam habet Similitudinem Veri. Neque tamen, si illud ipsum fingi utique posset, quicquam omnino inde porro conficeretur. Nam quum Aer omnis submotus sit a posteriore Vitri superficie, (puta in Machina Pneumatica a D. Boyleo inventa;) reflexio tamen fit aeque fortis, vel etiam fortior aliquanto, quam antequam is submoveretur. Secundo, Si Lumen inter transeundum e Vitro in Aerem, incidat obliquius quam in Angulo graduum 40 vel 41, reflectitur id in totum; sin incidat minus oblique, transmittitur utique maximam partem. Jam quidem Animo & Cogitatione fingi non potest; lumen, uno quodam Obliquitatis gradu, satis quidem multos in Aere offendere posse Meatus, per quos id maximam plane partem Transmittatur; & tamen alio Obliquitatis gradu, prorsus in nil nisi partes solidas incurrere, quibus id totum Reflectatur: Praesertim cum in Transeundo quidem contra ex Aere in Vitrum, quantumvis oblique id incidat, inveniat tamen in Vitro satis multos meatus, per quos magna ex parte Transmittatur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
