Latin
LIBER SECUNDUS
Newton, Optice 225
Unproofread scanNot analysed yet
Siquis porro hic illud sibi fingere volet; lumen non utique ab Aere, sed ab extremis Vitri partibus, in ipsa Superficie ejus sitis, Reflecti; difficultas tamen eadem manebit: Praeterquam quod ea Suppositio neque Intellectu capi potest, atque etiam planè Falsa esse insuper apparebit, si Aqua modo, loco Aeris, post Vitrum aliqua in parte apponatur. Etenim eo pacto; quum idonea sit facta obliquitas Radiorum, puta graduum 45 vel 46, qua nimirum ii Reflectantur omnes illo in loco, ubi Aer Vitro adjaceat; utique Transmittentur magnam quidem partem altero in loco, ubi Vitro adjaceat Aqua. Ex quo Apparet, Reflexionem vel Transmissum radiorum, non utique ex Impactione ipsorum in partes Vitri, sed ex Constitutione Aeris &Aquae post Vitrum jacentis, pendere. Tertio, si Colores, quos Radius Luminis per Prisma ad foramen in Cubiculo tenebricoso positum trajectus exhibeat, incidant deinceps suo quisque ordine super aliud Prisma majori interjecto intervallo ita collocatum, ut id eos omnes consimili Obliquitatę excipiat; utique secundi illius Prismatis ad radios sibi incidentes ea poterit esse facta Inclinatio, ut radii caerulei inde Reflectantur universi, &tamen rubei (eadem utique Obliquitate incidentes) satis copiose Transmittantur. Jam, si Reflexio efficiatur Impactione radiorum in partes Aeris aut Vitri; id mihi exinde ostendas velim, qui fiat ut, cum radii omnes una eademque Obliquitate incidere ponantur; caerulei quidem se in partes istas impingant universi, adeoque Omnes Reflectantur; &tamen Rubei eodem loci in satis multos meatus incurrant, quo transmittantur plurimi. Quarto, ubi duo Vitra se contingunt inter se; nulla fit Reflexio, quae quidem Sensu percipi possit; uti in prima Observatione dictum est: Et tamen nihil causae video, quominus radii impingere se debeant perinde in partes Vitri Vitro contiguas, ac contiguas Aeri.