# Optice 227

Newton, Optice, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/227

eodemque omnes spectent, unamque omnes plane aequabilem constituant Superficiem. Quanto minores erunt particulae Pulverum istorum; tanto minores quidem esse debebunt rasurae, quibus ii Vitrum perpetuo interradent & atterent, usquedum id expolitum sit: Verum, quantumvis exiguae illae fuerint, non poterunt tamen Vitri faciem alia ulla ratione complanare & coaequare, quam deterendo id & deradendo, & partes ejus prominentes defricando; adeo ut perpolire Vitrum, nihil aliud sit nisi asperitatem ejus eatenus adradendo minuere & laevigare, quoad rasurae in Superficie ipsius minutiores sint factae, quam ut Oculis cerni queant. Quare, si Lumen Reflecteretur Impingendo se in solidas partes Vitri; utique dispergi deberet id quaquaversum a Vitro accuratissime perpolito, aeque ac ab asperrimo. Manet itaque Quaestio illa, nondum plane expedita; qui fiat ut Vitrum Pulveribus adradentibus expolitum, tamen Lumen tam ad certam normam reflectat, quam revera facit. Atque haec quidem Quaestio non videtur aliter expediri posse, quam si dicamus radii cujusvis Reflexionem effici, non utique ab uno corporis reflectentis puncto, sed Vi aliqua per totam corporis Superficiem aequabiliter diffusa; qua nimirum id in Radium ita Agat, ut tamen illum non contingat immediate. Nam corporum Partes, interjecto licet aliquo intervallo, Agere tamen in radios Luminis; id vero deinceps ostendetur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
