Latin
PROP. VI. THEOR. IV
Newton, Optice 23-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et eadem ratione ponendo omnes Ordinatae terminos praeter primum aequales nihilo potest area Curvae inveniri cujus Ordinata est 4bεR*. Dicatur area ista C, &qua ratione ex areis A &B inventae sunt areae C ac D, ex his areis C ac D inveniri possunt aliae duae E &F ordinatis zθιρ*2 &zθι R* congruentes, &sic deinceps in infinitum. Et per analysin contrariam regredi licet ab areis E &F ad areas C ac D, &inde ad areas A &B, aliasqu; quae in progressione se quuntur. Igitur si index, perpetua unitatum additione vel subductione augeatur vel minuatur, &ex areis quae Ordinatis sic prodeuntibus respondent duae simplicissimae habentur; dantur aliae omnes in infinitum. Q. E. O. CAS. III. Et per casus hosce duos conjunctos, si tam index o perpetua additione vel subductione ipsiusn. quam index A perpetua additione vel subductione unitatis, utcunque augeatur vel minuatur, dabuntur areae singulis prodeuntibus Ordinatis respondentes. Q E. O. CAS. amintil utl iutm ib 2 CAS. IV. Et simili augmento si ordinata constat ex quatuor nominibus in vinculo radicali &dantur tres arearum, vel si constat ex quinque nominibus &dantur quatuor arearum, &sic deinceps: dabuntur areae omnes quae addendo vel subducendo numerum, indici 8 vel unitatem indici a generari possunt. Et par est ratio Curvarum ubi ordinatae ex binomiis conflantur, &area una earum quae non sunt geometrice quadrabiles datur. Q. E. O.